ME
NU

A San Simpliciano (latino)

Epistola Sancti Vigilii Tridentini Episcopi ad Simplicianum Mediolanensium Antistitem.

 

1. Domino sancto ac venerabili patri bonis omnibus præferendo Simpliciano, Vigilius episcopus Tridentinæ ecclesiæ.

2. Quamvis facta martyrum mentione non verbis merita, sed verba meritis commendentur, totiusque sit conscientiæ silentii quibus est probata loqui prohibitum, tamen quia me suggerere causas loca pugnam martyrii pater impulit, levita scripsit, admonuit debitum, coëgit officium, trepidantem mærore linguam paginæ non negavi, quia nec abscondi poterat lucerna sub modio, nec vox pii sanguinis retineri.

3. Post multos namque patientiæ gradus et sedulas pugnas, recens perfidiæ ascendit iniquitas; quibus ministri, cum ecclesiis quæ nuper fundatæ erant, lacessiti, multi ante martyrii titulos promiserunt. Parati ad omnia, libenter omnia sustinentes, nulli dantes occasionem, gloriam meruerunt.

4. Quorum vita, ut summa rerum fastidia relegant, propter scientiam notitia fuit tam solitudinis quam propositi singularis. Nam omnes, liberi nexu coniugii, Deo immaculátas animas - ut nunc hostias - præstiterunt.

5. Denique primus, vocábulo Sisinnius, novam christiani nominis pacem intulit barbaræ nationi, quam per annorum seriem - quod in se fuit - iugiter custodivit. Nullum consortium pollutæ hospitalitatis agnoscens, ipse tamen omnibus hospitalis, cautum se fidei castumque custodiens velut Loth Sodomis, stupendo reverentiam timorem intimavit.

6. Sed ovis tuta, quamvis in luporum medio constituta, ovile quæsivit, quod impensis pusillus, fidei voto magnificus, primus in illa regione fundavit; cuius minister, si mecum recensere dignaris, per hæc velut ex debito esse promeruit, senex ut ævo ita merito, præcellere.

7. Lector quoque Martyrius eius adminiculo sociatus, iam nominis pignore se commendante cum religiosæ professionis exordia pOSt militiam temporalem cathecuminus induit; sed proiecto cingulo, reiecto parentum vel fratrum carnalium coetu, intellegens verum suæ lucis auctorem, gratiam consecutus, inter lectores officio sociatus, divinæ laudis canticum auribus primus surdæ regionis increpuit.

8. Attentus erat iugiter operibus spiritalibus, animam lassans ieiuniis, continuus lectioni suæ pedagogus, in lucrandis anxius animabus, quas brevi sentientes tantum foenus ante præmisit, ut illi merito corona concederetur.

9. Quid liberatus animas referam, senum plena luce provectus, quas superstitio perfida dierum observantia alienato iure naturæ crebra morte damnabat, subducens ubera lacte turgentia? Verum peregrinus ille nutritor cum dote semper matris sequebatur affectum, resurrectionem prædicatam exemplis viventibus oculis dicaturus. Hæc sunt pauca de multis.

10. Alexander quoque, Martyrii consanguinitate germanus, tertius Trinitatis ostium proposuit paremque confessionis ianuam reseravit. Nam patriam hic propter Deum peregrinus parentesque deseruit, comitis in probationibus fidus, fide magnanimus, miseratione propensus; et si testimonio meo quodcumque sit creditur, non sunt nihil ipsi sibi altrinsecus præferendi.

11. Hæc sunt iacta consequentis fundamenta martyrii, quæ commendari non opus sit nisi forte quod docuit.

12. At vero hactenus sunt elevata fastidia, si adhuc auribus libenter admittitis, an aut ne famosa gentilitas contra fervorem fidei zelo diaboli flamma furoris incaluit, et inde iam sentum fomitem serpens, quod opibus ut dixi fidei paupertate devota, primus id loci diaconus ecclesiæ tabernaculum posuisset.

13. Accessit quoque iustæ hic titulus causæ: quod cum dari hostias diabolo de christiani domo fideli ministerio prohiberet et lustri feralis auxilia proferri, vexillum meruit passionis. Nam invitata sub uno præmio manus ad sanguinem convaluit; ac matutinis horis se nimium antecedentes diei vulneribus fatigavit. Nex aliter lectulo depræhensum emerita quiete compositum sepelivit.

14. Lector quoque haud umquam impiger Deo antelucanum se ad ministerium, quam illi ad parricidium præparati, dabat. Diaconus famulabat(ur) et medicinam vulneribus nomine memoratus Martyrius exhibebat: qui in opere quo depræhensi sunt compleverunt. Nam secedens ad hortum lector, qui ecclesiæ cohærebat, captus, vitæ suæ arborem ac radicem plantavit.

15. Ostiarius etiam passioni adiunctus est, hospitio depræhensus, qui animam suam ultro obtulit, non negavit.

16. Verum omnes in unum collecti, per aliquot spatia tracti pompæ ferali, busta in idolis susceperunt. Et duorum quidem ductum est corpus exanime; tertius vero, quo tenaci vita, ita fuit poena sensibili: nam vivus suas expectavit exequias. Præparatus est de sacris ecclesiæ culminibus sive trabibus rogus. Hæc martyres flamma velavit.

17. Reverentiæ autem coto cogitavi ut una grandis id loci basilica construatur, ubi primum fidei gloriosæ testimonium meruerunt.

18. Nunc me immeritum in utroque consortio consensu paterni amoris immitte, et cum eisdem sanctis apud ipsos exorator accede, quatenus possim de illa fimbria aut sacerdotum aut martyrum, iam nunc omnibus expositis, præcor, attingere.

19. Salutamus speciali servitio sanctitatem tuam. Quæso ut memorem tui domino commendare digneris.ltem alia manu:Denegare non potui quod tuum in nobis erat gloriosius fieret suscipientis merito, non gratia largientis. Dies autem passionis sanctorum quarto Kalendas Iunias, sexta feria, luce nascente.